monumenta.ch > Plinius > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 61
{XXXIX} Cirsion cauliculus est tener II cubitorum, triangulo similis, foliis spinosis circumdatus. spinae molles sunt; folia bovis linguae similia, minora, subcandida, in cacumine capitula purpurea, quae solvuntur in lanugines. hanc herbam radicemve eius adalilgatam dolores varicum sanare tradunt. -